monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 16, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 16, 4.

1 Est enim sanctorum etiam somnus operarius, secundum quod scriptum est: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2).
2 Et secundum quod Iacob sanctus (Gen. XXVIII, 13), divina dormiens videbat mysteria, quae vigilans non viderat, de coelo ad terras aerem pervium sanctis, respicientem Dominum, et pollicentem terrae eius possessionem.
3 Itaque brevi somno dormiens impetravit, quod magno labore postea acquisivit haereditas eius.
4 Est enim somnus sanctorum feriatus ab omnibus corporis voluptatibus, ab omni animi perturbatione, tranquillitatem menti invehens, placiditatem animae; ut tamquam soluta nexu corporis se ablevet, et Christo adhaereat.
Ambrosius HOME