monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 16, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 16, 3.

1 Benedictus Dominus, et benedicta adolescentia eius, quam exegit in tabernaculis Dei Iacob, positus in monasteriis, in quibus cum quaereretur a parentibus vel proximis, dicebat: Qui sunt fratres mei, aut quae mater mea (Matth. XII, 48)? Non novi patrem, vel matrem, vel fratres meos; nisi qui audiunt verbum Dei, et faciunt.
2 Benedictus etiam processus iuventutis ipsius, in qua ad summum electus est sacerdotium, maturo iam probatus virtutum stipendio.
3 Venit enim tamquam David ad pacem populi reformandam (II Reg. V, 3).
4 Venit tamquam illa navis aurum secum intelligibile vehens, et ligna cedrina, et lapides pretiosos (II Paral. IX, 21), et illas columbae pennas deargentatas, quibus medias inter sortes somno pacis et tranquillitatis sopore dormivit (Psal. LXVII, 14).
Ambrosius HOME