1 | Vidi, fateor, virum; nam et hoc meritis illius debeo, quod illum viderim: vidi ita illum esse in corpore, ut extra corpus putarem: vidi imaginem illius, qui se sive in corpore, sive extra corpus nesciens, raptum ad paradisum viderat (II Cor. XII, 2); ita enim percurrebat omnia excursu frequenti, Constantinopolim, Achaiam, Epirum, Italiam, ut iuniores eum non possent consequi. |
2 | Cedebant fortiores corpore, quia eum sine impedimento esse corporis noverant; ut eo tantum pro velamine uteretur, non pro officio: certe ad servitium, non ad subsidium; ita enim affecerat corpus suum, ut in eo mundum crucifigeret, et mundo semetipsum. |