monumenta.ch > Ambrosius > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 16, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 16, 1.

1 Iamdudum teneo, etsi nunc primum lego; meritisque compertum habeo, quem oculis non videram.
2 Doleo quidem illud accidisse, sed hoc successisse gaudeo; quia licet, superstite me, non optaverim illud contingere; speravi tamen, post illius sancti viri exitum, hoc solum posse merito succedere.
3 Tenemus ergo te sanctae memoriae Acholii dudum discipulum, nunc successorem, haeredemque eius vel honoris vel gratiae.
4 Magnum meritum, frater.
5 Gaudeo tibi, ne uno quidem momento de successore tanti dubitatum viri.
6 Et magnum onus, frater, tanti nominis pondus subisse, tantae librae, tantique examinis.
7 Quaeritur in te Acholius: et sicut erat in affectu tuo, ita in officiis desideratur illius virtutis, illius disciplinae effigies, illius fortitudo animi in tam senili corpore.
Ambrosius HOME