Ambrosius, Epistolarum classis I, 15, 13.
1 | Non alia etiam eius discipulus imitatione, qui et ipse dixit patri suo et matri suae: Non vidi te (Deut. XXXIII, 9 et seq.). |
2 | Non vidit enim studio, non vidit affectu; et fratres suos non scivit, quia Dominum scire desideravit. |
3 | Et hic recognovit verbum Domini, et custodivit testamentum eius, et imponet honorem in ara eius semper. |
4 | Benedic, Domine, fidem eius, sanctitatem, sedulitatem. |
5 | Benedictio tua veniat super caput eius, et super cervicem ipsius. |
6 | Sit honorificus inter fratres suos: sit in eo tauri species; ut ventilet corda inimicorum suorum, et sanctorum mentes demulceat, et iudicium sacerdotum tuorum in eo sicut lilium floreat (Ibid., 16 et seq). |
7 | Valete, fratres, et diligite me; quia ego vos diligo. |