monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 15, 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 15, 11.

1 Discessit igitur a nobis, et nos in hoc reliquit salo: sed quod illi utile, id multis ipso barbarico furore est gravius; quia illum iste depellebat, hunc nobis quis poterit repraesentare? Sed repraesentat Dominus, et se ipse in discipulo repraesentat.
2 Repraesentant iudicia vestra, quibus dictum est: Date Levi manifestos eius, et veritatem suam viro sancto (Deut. XXXIII, 18).
3 Dedistis manifestum eius, utpote eius institutione fundatum: dedistis imitatorem viri eius, qui dixit patri suo et matri suae: Non vidi te (Ibid., 9); et fratres suos non scivit, et filios non recognovit: custodivit verbum Domini, et Testamentum eius observavit.
4 Narrabunt populi iustitiam eius (Eccl. XLIV, 15).
Ambrosius HOME