Ambrosius, Epistolarum classis I, 15, 10.
1 | Haec mihi de sancto Acholio vobiscum communia: illud tamen speciale, quod devinctus sum beatae memoriae viro; quia tribuit mihi, ut eum non ignorarem. |
2 | Nam cum eo veniente ad Italiam, aegritudine confectus tenerer, ut non possem occurrere, ipse ad me venit et visitavit. |
3 | Quo studio, quo affectu ipse in me, et ego in eum irruimus! Quo gemitu mala istius saeculi, et ea quae hic acciderent, deploravimus! ita ut lacrymarum profluvio vestem infunderemus, dum salutatione exoptatissima, mutuo desiderio, et expetito diu fruimur, adhaeremus amplexu. |
4 | Itaque quod voti mei erat, illius beneficii fuit, quia potui illum videre. |
5 | Nam etsi maior portio, et plenior cognitio sit in spiritu, quo diligimus; tamen etiam in figura corporis videre desideramus. |
6 | Sic aliquando reges terrae quaerebant faciem Salomonis videre, et audire eius sapientiam (III Reg. X, 24). |