1 | Vidimus itaque in tanti viri meritis superiora saecula, et opera prophetarum, quae legebamus, aspeximus. |
2 | Quasi Elisaeus inter arma, inter acies, dum vixit, versatus est, meritis suis componens praelia. |
3 | Denique ubi securitas cohabitantibus reddita est, quod ipso fuit durius bello, sanctum exhalavit spiritum. Quasi Elias usque ad coelum elevatus est (IV Reg. II, 11), non curru quidem igneo, nec equis igneis, nisi forte illa non vidimus, nec in commotione aeris: sed in voluntate et placiditate Dei nostri, et sanctorum angelorum laetitia, qui ad se tantum virum transisse gratulabantur. |