1 | Et tamen circa discipulos suos diversa dona Christi sunt. |
2 | Elisaeus quidem in Samariam captivas acies induxit Syrorum; sanctus autem Acholius precibus suis fecit, ut de partibus Macedoniae victores fugaret. |
3 | Nonne et hoc intelligimus virtutis superioris fuisse; ut ubi miles nullus aderat, illic pellerentur sine milite? Nonne et hoc caecitatis est, ut fugerent, quos nullus urgebat? Sed urgebat et praeliabatur sanctus Acholius non gladiis, sed orationibus: non telis, sed meritis. |