monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 15, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 15, 5.

1 Sed quid hoc est? Dum merita viri considero, et quasi discedentem spiritu sequor, et sanctorum choris deducentibus intermisceor, non merito ullo, sed affectu, pene sum oblitus mei.
2 Itane ergo raptus est nobis murus fidei, gratiae, et sanctitatis: quem toties ingruentibus Gothorum catervis, nequaquam tamen potuerunt barbarica penetrare tela, expugnare multarum gentium bellicus furor? Denique in caeteris populatores locis, illic pacem rogabant; mirantibusque quid sibi sine milite ullo obsisteret, a prudentioribus intimabatur Elisaei intus imitatorem degere, aetate supparem, non imparem spiritu: caverent ne exemplo Syriaci agminis sibi quoque caecitas offunderetur (IV Reg. VII, 1 et seq.).
Ambrosius HOME