Ambrosius, Epistolarum classis I, 15, 4.
1 | Est igitur iam superiorum incola, possessor civitatis aeternae illius Hierusalem, quae in coelo est. |
2 | Videt illic urbis eius mensuram immensam, purum aurum, lapidem pretiosum, lumen sine sole perpetuum: et haec omnia iamdudum quidem sibi comperta, sed nunc facie ad faciem manifestata videns dicit: Sicut audivimus, ita et videmus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri (Psal. XLVII, 9). |
3 | Ibi ergo positus appellat populum Dei, dicens: O Israel, quam magna est domus Dei, et quam ingens locus possessionis eius! magnus et non habens finem (Baruch. III, 24, 25). |