Ambrosius, Epistolarum classis I, 15, 3.
1 | Abiit ergo, non obiit, et emigravit a nobis veteranus Christi Iesu, coelo terrae istius solum mutans, et plaudens alis atque remigiis spiritalibus, dicit: Ecce elongavi fugiens (Psal. LIV, 8). |
2 | Cupiebat enim Apostolico spiritu iamdudum terras relinquere: sed tenebatur votis universorum, sicut de Apostolo legimus (Philip. I, 23, 24), quia remorari eum diutius in carne erat Ecclesiae necessarium. |
3 | Vivebat enim non sibi, sed omnibus: et populi erat vitae aeternae minister; ut prius eius fructum etiam in aliis, quam cognitionem in se adipisceretur. |