1 | Dum semper affixum tenere animo desidero virum sanctum, atque omnes actus eius quasi in specula positus exploro, hausi, nimia indagine sollicitudinis, amaritudinem nuntii celerioris, et quod adhuc mallem nescire, cognovi in coelestibus iam requiescere virum, quem in terris requirebamus. |