1 | Acholii mortem se rescivisse, nec sine quodam miraculo; illum non tam mortuum esse, quam ad feliciorem vitam translatum; actiones eius ut Elisaeo similis haberetur commeruisse, ut autem etiam Eliam dicatur exprimere, maxime successorem, quem spiritus sui haeredem fecit, persuadere; iucundissimum sibi fuisse Acholii primum congressum, et eius obitum plurimis valde flebilem: sed viri sancti desiderium levari virtute successoris. |
2 | AMBROSIUS ANATOLIO, NUMERIO, SEVERO, PHILIPPO, MACEDONIO, AMMIANO, THEODOSIO, EUTROPIO, CLARO, EUSEBIO, et TIMOTHEO Domini sacerdotibus, et omni clero et plebi Thessalonicensium dilectis, salutem. |