monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 14, 6. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 14, 7.

1 Advertit clementia tua non fuisse irrationabile postulatum, quod etiam ab orientalibus est petitum.
2 Sed quia Illyrici suspecta movetur, ideo maritima ac tutiora quaesita sunt.
3 Neque plane nos tamquam ex forma aliquid innovavimus: sed sanctae memoriae Athanasii, qui quasi columen fidei fuit, et veteris sanctitatis patrum nostrorum in conciliis definita servantes, non evellimus terminos, quos posuerunt patres nostri; nec haereditariae communionis iura violamus: sed debitam vestro imperio honorificentiam reservantes, studiosos nos pacis et quietis ostendimus.
Ambrosius HOME