Ambrosius, Epistolarum classis I, 14, 6.
1 | Sane allegata texuimus, non definiendi, sed instruendi gratia: et qui iudicium petivimus, non deferimus praeiudicium. |
2 | Neque ullum eorum aestimandum convicium fuit, cum rogarentur ad concilium sacerdotes, quorum frequenter praesentior absentia fuit, quando in commune consuluit. |
3 | Neque enim vel nos aestimavimus esse convicium, cum unus Constantinopolitanae Ecclesiae presbyter, Paulus nomine, intra Achaiam synodum Orientalium iuxta atque Occidentalium postulaverit. |