monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 14, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 14, 4.

1 Non solum enim de his de quibus clementia tua dignata est scribere, sed etiam de illis, qui dogma nescio quod, Apollinaris asseritur, in Ecclesiam conantur inducere, nos pleraque moverunt, quae partibus fuerant resecanda praesentibus; ut convictus in dogmate novo, et redargutus in errore, nequaquam sub generali fidei lateret nomine: sed illico, quod doctrinae magisterio non teneret, et officium deponeret, et vocabulum sacerdotis; nec fibrae aliquae posthac fallere cupientibus, et praestigiarum commenta remanerent.
2 Nam qui convictus non fuerit praesentibus partibus, quod vere augusto principalique responso tua clementia definivit, referendam semper ansulam quaestionis arripiet.
Ambrosius HOME