1 | Laborem quin etiam nobis indicendum putavimus, non pro Italia, quae iamdudum ab Arianis quieta atque secura est, nec ulla haereticorum perturbatione vexatur: non, inquam, pro nobis; quia non quaerimus quae nostra sunt, sed quae sunt omnium: non pro Gallia atque Africa, quae omnium sacerdotum concordi societate potiuntur; sed ut ea quae communionem nostram de Orientis parte turbaverunt, cognoscerentur in synodo, et omnis e medio scrupulus tolleretur. |