1 | Fidei tuae diffusa toto orbe cognitio intimum nostrae mentis demulsit affectum; eoque, ut haec quoque gloria tuo imperio crearetur, quod unitatem reddidisse Occidentalium iuxta atque Orientalium Ecclesiis videreris, clementiam tuam obsecrandam pariter, ac super Ecclesiasticis negotiis instruendam nostris litteris aestimavimus, Imperator tranquillissime ac fidelissime. |
2 | Dolori enim erat inter Orientales atque Occidentales interrupta sacrae communionis esse consortia. |