Ambrosius, Epistolarum classis I, 13, 5.
1 | Postremo prius constare oportuit, utrum huic abrogandum, quam alii conferendum sacerdotium videretur; ab his praesertim, a quibus se Maximus vel destitutum, vel appetitum iniuria querebatur. |
2 | Itaque cum Maximum episcopum receperunt in communionem nostra consortia, quoniam eum a catholicis constitit episcopis ordinatum, nec ab episcopatus Constantinopolitani putavimus petitione removendum. |
3 | Cuius allegationem praesentibus partibus aestimavimus esse pendendam. |
4 | Nectarium autem cum nuper nostra mediocritas Constantinopoli cognoverit ordinatum, cohaerere communionem nostram cum Orientalibus partibus non videmus; praesertim cum ab iisdem Nectarius dicitur illico sine communionis consortio destitutus, a quibus fuerat ordinatus. |