Ambrosius, Epistolarum classis I, 13, 4.
1 | Tamen ne, absentibus partibus, praesumpte aliquid definisse videremur, clementiam tuam, datis litteris, putavimus instruendam; ut ei consuleretur ex usu publicae pacis atque concordiae; quia revera advertebamus Gregorium nequaquam secundum traditionem patrum, Constantinopolitanae Ecclesiae sibi sacerdotium vindicare. |
2 | Nos igitur in synodo ea, quae totius orbis episcopis videbatur esse praescripta, nihil temere statuendum esse censuimus. |
3 | Adeo ipso tempore qui generale concilium declinaverunt, Constantinopolique gessisse dicuntur; nam cum cognovissent ad hoc partium venisse Maximum ut causam in synodo ageret suam (quod etiamsi indictum concilium non fuisset, iure et more maiorum, sicut et sanctae memoriae Athanasius, et dudum Petrus, Alexandrinae Ecclesiae episcopi, et Orientalium plerique fecerunt; ut ad Ecclesiae Romanae, Italiae, et totius Occidentis confugisse iudicium viderentur); cum eum, sicut diximus, experiri velle adversum eos, qui episcopatum eius abnuerant, comperissent; praestolari utique etiam nostram super eo sententiam debuerunt. |
4 | Non praerogativam vindicamus examinis, sed consortium tamen debuit esse communis arbitrii. |