1 | Atque hoc factum allegatur consensione et consilio Nectarii, cuius ordinatio quem ordinem habuerit, non videmus. |
2 | Namque in concilio nuper, cum Maximus episcopus Alexandrinae Ecclesiae communionem manere secum, lectis Petri sanctae memoriae viri litteris, prodidisset; eiusque intra privatas aedes, quia Ariani Ecclesiae basilicas adhuc tenebant, secretum esse, mandatoribus episcopis ordinantibus, dilucida testificatione docuisset, nihil habuimus, beatissime principum, in quo de episcopatu eius dubitare possemus; cum vim sibi repugnanti a plerisque etiam de populo et clero testatus esset illatam. |