monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 12, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 12, 6.

1 Nam etsi Alexandrinae Ecclesiae semper dispositionem ordinemque tenuerimus, et iuxta morem consuetudinemque maiorum, eius communionem indissolubili societate ad haec usque tempora servemus; tamen ne aut aliqui videantur esse posthabiti, qui etiam pacto, quod stare volumus, communionem nostram rogarunt: aut illius pacis et societatis fidelium neglecta compendia; id obsecramus, ut cum inter se coetu pleniore tractaverint, etiam auxilia decretis sacerdotalibus vestrae pietatis aspirent.
2 Et nobis deferri in notitiam censeatis; ne titubanti nutemus affectu, sed laeti atque securi pietati vestrae apud Deum omnipotentem agamus gratias, non solum quia exclusa perfidia est, sed quia catholicis fides et concordia est restituta.
3 Quod a vobis Africanae et Gallicanae Ecclesiae per legatos obsecrant, hoc est, ut toto vobis faciatis in orbe episcopos debitores; licet non mediocre sit debitum, quod virtuti vestrae debetur.
Ambrosius HOME