Ambrosius, Epistolarum classis I, 12, 4.
1 | Sed tamen quoniam invidia diaboli numquam quiescere solet, inter ipsos catholicos audimus crebras dissensiones esse, impacatamque discordiam; totoque confundimur affectu, quod innovata pleraque comperimus, eosque gravari nunc, quos oportuit adiuvari, qui in nostra semper communione durabant. |
2 | Denique Alexandrinae Ecclesiae Timotheus episcopus, sed et Antiochenae Paulinus, qui semper communionis nobiscum intemeratam habuere concordiam, dissensionibus aliorum, quorum fides superioribus temporibus haesitabat, feruntur urgeri. |
3 | Quos quidem, si fieri potest, et fides plena commendat, ad consortia nostra optamus adiungi: sed ita ut vetustae communionis sociis sua praerogativa servetur, quorum nobis non superflua cura est: primo omnium, quia communionis societas nullam debet habere offensam: deinde, quia utriusque partis dudum accepimus litteras, praecipueque illorum, qui in Antiochena Ecclesia dissidebant. |