1 | Equidem per Occidentales partes duobus in angulis tantum, hoc est, in latere Daciae Ripensis, ac Moesiae, fidei obstrepi videbatur: quibus tandem nunc post concilii sententiam, vestrae favore clementiae opinamur illico consulendum. |
2 | Per omnes autem tractus atque regiones, et vicorum claustra usque ad oceanum manet una et intemerata fidelium communio. |
3 | In Orientalibus autem partibus cognovimus quidem summo gaudio atque laetitia, eiectis Arianis qui Ecclesias violenter invaserant, sacra Dei templa per solos catholicos frequentari. |