monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 12, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 12, 2.

1 Sed tamen etsi beneficia vestra verbis explicare non possumus, votis tamen concilii compensare desideramus: qui licet per singulas quasque ecclesias quotidianas apud Deum nostrum pro imperio vestro celebremus excubias; tamen conducti in unum, quo munere nihil esse pulchrius opinamur, Deo nostro omnipotenti et pro imperio, et pro pace ac salute vestra gratias agimus, quod per vos nobis pax et concordia ita sit refusa.
Ambrosius HOME