Ambrosius, Epistolarum classis I, 11, 5.
1 | Scimus clementiae vestrae sanctum pudorem; ne auditu vestro indigna ingerat, non aliena ab officio et nomine sacerdotis interstrepat, non inverecunda vobis loquatur: quem cum habere oportuerit testimonium etiam ab his qui foris sunt (I Tim. III, 7), quali testimonio et cives proprii prosecuti sunt, clementia vestra meminisse dignetur. |
2 | Pudet enim dicere, inverecundum est recensere quam turpis fama eius convicio sauciaverit. |
3 | Quo saltem pudore constrictus conticescere debuisset; et si haberet aliquam conscientiam sacerdotis, pacem Ecclesiae, concordiamque ambitioni suae et studio praeoptaret. |
4 | Verum longe alienus ab omni verecundia, per abscissum hominem Paschasium, signiferum furoris sui, missis litteris, serit turbas, gentiles quosque ac perditos homines concitare conatur. |