1 | Cum igitur scriptum sit: Haereticum post unam correptionem devita (Tit. III, 10); cum et alius vir sancto locutus Spiritu, dixerit declinandas huiusmodi bestias, nec salutatione recipiendas (II Ioan. 10), neque congressu: quomodo fieri potest, ut eum quem societati eorum insertum vidimus, non etiam assertorem perfidiae iudicemus? Quid etiam si deforet? tamen totius orbis Romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam Apostolorum fidem, ne turbari sineret, obsecranda fuit clementia vestra; inde enim in omnes venerandae communionis iura dimanant. |