1 | Aliud est quo magis angimur, de quo, quoniam convenimus, fuit rite tractandum; ne posset totum corpus Ecclesiae toto orbe diffusum, et universa turbare. |
2 | Nam licet frequenter convenerimus Ursinum non potuisse obrepere pietati vestrae (quamvis quietum nihil esse patiatur, et inter tot bellicas necessitates obreptio importuna tentetur), tamen ne sancta mens vestra, animique tranquillitas, quae omnibus consulere gestit, importuni hominis simulata adulatione flectatur, deprecandos vos et obsecrandos, si dignanter ducitis, aestimamus, non solum praecaventes futura, sed etiam praeterita, quae iam ipsius temeritate gesta sunt, perhorrescentes. |
3 | Nam si aliquam viam nactus fuerit audaciae, quid non ille confundat? |