1 | Super omnibus ergo pietas vestra nobis consulere dignetur; ne nos obtemperantes vestrae tranquillitatis statutis, frustra convenisse videamur. |
2 | Non solum enim cavendum est, ne nostra, sed etiam vestra decreta infamentur. |
3 | Petimus igitur ut legatos concilii, sanctos viros aeque clementia vestra audire dignetur, et cum effectu eorum quae poscimus, maturius redire praecipiat; ut mercedem recipiatis a Domino Deo Christo, cuius ecclesias ab omni sacrilegorum labe purgastis. |