monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 10, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 10, 10.

1 Moveat pietatem vestram sacerdotale nomen, quod ille sacrilegus infamat; qui etiam suorum vocibus, si qui tamen superesse possunt, nefandi sceleris arguitur.
2 Certe domum repetat suam, non contaminet florentissimae Italiae civitates, qui nunc illicitis ordinationibus consimiles sui sociat sibi, et seminarium quaerit suae impietatis atque perfidiae per quosque perditos derelinquere; qui episcopus esse nec coepit.
3 Nam primo Patavione superpositus fuerat sancto viro Marco, admirabilis memoriae sacerdoti; sed posteaquam deformiter deiectus a plebe est, qui Patavione esse non potuit, is nunc Mediolani post eversionem patriae, dicamus proditionem, inequitavit.
Ambrosius HOME

bnf8907.686

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik