monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 10, 7. <<<     >>> 9.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 10, 8.

1 Horremus, clementissimi principes, tam dira sacrilegia, pravosque doctores; et ne ulterius populos deciperent quos tenebant, sacerdotio putavimus abdicandos; quoniam subditi libelli impietatibus concinebant.
2 Neque enim dignum est ut eius sacerdotium sibi vindicent, quem negarunt.
3 Vestram fidem, vestram gloriam deprecamur, ut reverentiam imperii vestri deferatis auctori, censeatisque impietatis assertores, et adulteros veritatis, datis apicibus clementiae vestrae ad iudicia competentia, ab Ecclesiae arcendos esse liminibus, et ut in damnatorum locum per nostrae parvitatis legatos sancti subrogentur sacerdotes.
Ambrosius HOME

bnf8907.685

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik