1 | Redarguti de falsitate sunt, ut faterentur; nec tamen ratione correcti. |
2 | Nam cum diceremus secundum carnis susceptionem minorem Patre suo Filium dici, secundum divinitatem autem pro testimoniis Scripturarum parem Patri et aequalem probari, nec posse ibi esse discretionis gradus alicuius, aut magnitudinis, ubi esset unitas potestatis; non solum illi noluerunt emendare errorem, sed etiam vesaniam augere coeperunt, ut et subiectum secundum divinitatem dicerent Filium, quasi ulla Dei secundum divinitatem et maiestatem suam possit esse subiectio. |
3 | Mortem denique eius non ad sacramentum nostrae salutis, sed ad infirmitatem quamdam divinitatis referunt. |