monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 10, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 10, 5.

1 Multus tamen nobis cum his sermo fuit, propositae divinae in medio Scripturae, disceptandi de primo ortu diei in horam septimam copia data, delata patientia.
2 Atque utinam pauca dixissent, vel certe quae audivimus, possemus abolere! Nam sacrilegis vocibus cum Arius solum Patrem sempiternum, solum bonum, solum verum Deum, solum immortalitatem habentem, solum sapientem, solum potentem dicendo, expertem horum Filium impia commonitione voluisset intelligi; isti Arium potius sequi, quam sempiternum Deum Dei Filium, et verum Deum, et bonum Deum, et sapientem, et potentem, et immortalitatem habentem voluerunt fateri.
3 Multas horas frustra consumpsimus.
4 Crescebat illorum impietas, nec corrigi ullo poterat modo.
Ambrosius HOME

bnf8907.684

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik