1 | Quam vero grave fuisset propter duos tantum in perfidia cariosos sacerdotes toto orbe essent Ecclesiae summis sacerdotibus destitutae! Qui etiamsi venire propter prolixitatem itineris nequiverint, tamen omnes prope ex omnibus provinciis occidentalibus, missis adfuere legatis, et attestationibus evidentibus id se tenere, quod nos asserimus, et in tractatu Nicaeni congruere concilii designarunt, sicut subiecta declarant. |
2 | Ubique ergo nunc pro vestro imperio concinunt vota populorum, nec tamen arbitrio vestro fidei assertores defuerunt. |
3 | Nam licet evidentia essent praescripta maiorum, a quibus impium est et sacrilegum deviare; tamen disceptandi obtulimus facultatem. |