Ambrosius, Epistolarum classis I, 10, 2.
1 | Itaque iuxta mansuetudinis vestrae praeceptum convenimus sine invidia multitudinis, et cum affectu disceptationis: nec ulli de haereticis episcopi sunt reperti, nisi Palladius et Secundianus, nomina vetustae perfidiae, propter quos congregari concilium postulabant de extrema orbis parte Romani. |
2 | Ecce nullus senectutis gravatus annis, cuius vel sola esset reverenda canities, de ultimo sinu maris Oceani venire compulsus est, et concilio nihil defuit: nullus debile corpus trahens, ieiuniorum stipendiis oneratum, itineris est coactus iniuria fortitudinis amissae damna deflere; nullus postremo pauperiem in sacerdotibus gloriosam subsidio veniendi destitutus ingemuit. |
3 | Unde completum est in te, clementissime principum Gratiane, quod Scriptura divina laudavit: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2). |