monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 14. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 15.

1 Disce, inquit, ex me: natura adiuvat discentem: Deus autem auctor naturae est.
2 Dei quoque, ut bene discamus; quia hoc naturae est, perdiscere: duri enim corde non discunt.
3 Incrementa per naturam, quae divini habet gratiam muneris: consummationem et perfectionem Deus dat, id est, illa praestantissima et divina Trinitatis natura et substantia.
4 Vale, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.
Ambrosius HOME