Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 12.
1 | Pulchre autem quos dicunt ὅρους, servavit. |
2 | Primus est ὅρος· Vade, affer mihi de venatione tua, ut manducem (Gen. XXVII, 24). |
3 | Excitat atque adolet velut igni quodam adhortationis suae mentem eius, ut operetur et quaerat. |
4 | Secundus ὅρος Quid est, quod tam cito invenisti? Hic in interrogatione est. |
5 | Tertius ὅρος in responsione: Quod tradidit Dominus Deus tuus in manus meas (Ibid., 20). |
6 | Ἀποτέλεσμα Deus est, qui concludit et consummat omnia: de quo dubitandum non est. |