Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 10.
1 | Habes hoc et in Evangelio: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). |
2 | Pete ἀπὸ τοῦ αἰτίου, id est, ab auctore quaere. |
3 | Habes ὕλην intelligibilia, quibus quaeras: pulsa, et aperit tibi Deus Verbum. |
4 | Quae petit, mens est, quae operatur, sicut ignis: intelligibilia, in quibus mentis ardor operatur, sicut ignis in lignis: aperit tibi Verbum Deus, quod est Ἀποτέλεσμα. |
5 | Habemus et alibi in Evangelio, dicente Domino: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. |
6 | Non enim vos eritis, qui loquimini: sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 16). |