1 | Interrogationes ergo illae in medio et responsiones habent sapientiae semina et θεωρίαν. |
2 | Gratum tamen ἀποτέλεσμα est; quia ait: Ego ero tecum (Exod., III, 12). |
3 | Et quamvis dederit ei signa facere; tamen dubitanti iterum, ut scias quia signa non credentibus, promissum autem credentibus, respondit ad infirmitatem vel meriti, vel voti: Ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui. |
4 | Perfectum ergo ἀποτέλεσμα servatum est. |