Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 8.
1 | In se enim didicerat propheta quid esset consummandae rei αἴτιον. |
2 | Nam cum mitteretur ad populum Dei liberandum, ad regem Aegypti, ait: Quis sum ego, ut vadam, et educam populum a regis potestate? Respondit Dominus: Ego ero tecum (Exod. III, 11, 12). |
3 | Interrogabat iterum Moyses: Quid dicam illis, si requirant: Quis est Dominus, qui misit te, et quod nomen est illi? Dixit Dominus: Ego sum qui sum. Dices: Qui est, misit me (Exod. III, 13, 14). |
4 | Hoc est verum nomen Dei, esse semper. |
5 | Unde et Apostolus de Christo: Dei enim filius Iesus Christus, qui in vobis est, qui per nos praedicatus est, per me et Sylvanum et Timotheum; non fuit, inquit, Est et Non: sed Est in illo fuit (II Cor. I, 19). |
6 | Respondit Moyses: Si non crediderint mihi, neque obaudierint vocem meam, dicentes, quia non apparuit tibi Deus, quid dicam illis (Exod. IV, 1 et seq.)? Dedit illi signa facere, ut crederetur quia a Domino missus est. |
7 | Tertio ait Moyses: Non sum dignus, et gracili voce sum, tardiore lingua, quomodo me audiet Pharao (Ibid., 10)? Responsum est ei: Vade, et ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui (Ibid., 12). |