monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 5.

1 Verbum ergo Dei ἀποτέλεσμα est, id est, definitio et consummatio disputationis, quod infunditur prudentioribus, et dubia confirmat.
2 Pulchre autem etiam ii, qui in adventum Christi non crediderunt, se ipsos revincunt; ut confiteantur, quod negandum putant.
3 Dicunt enim arietem Verbum Dei, et non credunt passionis mysterium; cum in illo mysterio Verbum Dei sit, in quo impletum est sacrificium.
Ambrosius HOME