monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 3.

1 Differamus paulisper mysterium.
2 Ostendit Deus arietem pendentem cornibus (Gen. XXII, 13): aries autem est Verbum plenum tranquillitatis, et moderationis, atque patientiae; quo ostenditur bonum sacrificium esse sapientiam, et prudenter emerendi ac propitiandi rationem cognoscere.
3 Unde et propheta ait: Sacrificate sacrificium iustitiae (Psal. IV, 6).
4 Itaque iustitiae, ita ut sapientiae sacrificium est.
Ambrosius HOME