Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 20.
1 | Potest autem et drachma pro veteri Testamento accipi, didrachmum pro utriusque Testamenti pretio; quia secundum Legem unusquisque per Legem redimebatur: qui autem secundum Evangelium redimitur, solvit drachmam secundum Legem, sanguine redimitur Christi secundum gratiam, geminam habens redemptionem, et devotionis et sanguinis. |
2 | Nec enim fides sola ad perfectionem satis est, nisi etiam baptismatis adipiscatur gratiam, et sanguinem Christi redemptus accipiat. |
3 | Bona ergo drachma quae Deo solvitur. |
4 | Non est drachma denarius, sed diversum est. |
5 | Denique in denario imago Caesaris est, in drachma imago Dei (Matth. XXII, 21); quia unius est Dei, ad imitationem ipsius. |
6 | Ab uno incipit, et in infinitum diffunditur: et iterum de infinito numero in unum, quasi in finem omnia revertuntur; quia Deus et principium et finis omnium est. |
7 | Unde nec numerum monada, sed elementum numeri, quibus ea cura est, appellaverunt. |
8 | Et hoc propterea diximus, quia scriptum est: Ego sum α et ω, primus et novissimus (Apoc. I, 8); et: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4). |