monumenta.ch > Ambrosius > 19
Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 18. <<<     >>> 20.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 19.

1 Et tamen staterem dari iubet, quo vectes imponerent ori suo, ne ex multiloquio peccatum admitterent.
2 Et iubet dari in ore piscis repertum, ut agnoscerent Verbum.
3 Qui enim quod Legis est, exigebant; cur quod Legis est, nesciebant? Verbum enim Dei ignorare non debebant; quia scriptum est: Prope est Verbum in ore tuo, et in corde tuo (Deut. XXX, 14).
4 Totum igitur didrachmum Deo solvit, qui saeculo nihil reservavit.
5 Deo enim iustitia solvitur, quae est mentis sobrietas: Deo solvitur sermonis custodia, quae est sermonis sobrietas: corde enim creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).
Ambrosius HOME