Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 18.
1 | Ergo quod divinae legis est, solvi iubetur, non quod Caesaris. |
2 | Sed tamen et ipsum perfectus, id est, praedicator Evangelii iam non debebat, qui plus praedicabat. |
3 | Non debebat Filius Dei, non debebat et Petrus in adoptionem a Patre adscitus per gratiam: sed ne scandalizentur, inquit, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et aperto ore eius, invenies ibi staterem, illum sumens da iis pro me et te (Matth. XVII, 26). |
4 | O magna mysteria! dat dimidium didrachmi quod Lex iubebat, et non negat quod Legis est, quasi factus ex muliere, factus sub Lege (Galat. IV, 4). |
5 | Factum secundum incarnationem locutus sum, ex muliere secundum sexum; mulier sexus est, virgo species: sexus generis, virgo integritatis. |
6 | In quo ergo venit sub Lege, in eo factus est ex muliere, id est, in corpore. |
7 | Et ideo didrachmum solvi iubet pro se et Petro, quia uterque sub Lege generati. |
8 | Iubet ergo secundum Legem solvi, ut eos qui sub Lege erant, redimeret (Galat. IV, 5). |