Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 17.
1 | Illi ergo Hebraei pueri Ananias, Azarias, Misael (Dan. III, 18), ille Daniel sapientior (Dan. I, 8), qui non adoraverunt imaginem regis, qui non receperunt eam, qui nihil de illa mensa regis accipiebant, non tenebantur ad solutionem tributi. |
2 | Nihil enim eorum, quae sub rege terreno erant, possidebant (Deut. XVIII, 2). |
3 | Ergo eorum imitatores non solvunt tributum, quibus portio Deus est. |
4 | Ideo Dominus ait: Reddite, id est, vos reddite, qui protulistis imaginem Caesaris, apud quos invenitur: ego autem nihil debeo Caesari, quia nihil huius mundi habeo: Venit enim huius mundi princeps, et in me inveniet nihil (Ioan. XIV, 30). |
5 | Nihil debet Petrus, nihil apostoli mei; quia non sunt de hoc mundo, etsi in hoc mundo sunt. |
6 | Ego misi eos in hunc mundum; sed iam non sunt de hoc mundo, quia mecum sunt supra mundum. |