Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 16.
1 | Cognovimus itaque ideo dimidium didrachmi Lege postulari, quia dimidium generi huius mundi, id est, conversationi saeculari, et usui domestico, et posteritati reservabatur, quibus necesse erat et sortem ex sorte, id est, transmissionis deputari. |
2 | Unde et Dominus tentantibus se Pharisaeis subdola interrogatione utrum suaderet censum dari Caesari, respondit: Quid me tentatis, hypocritae? Ostendite mihi numisma census (Matth. XXII, 8, 19). |
3 | At illi obtulerunt ei denarium, in quo erat imago Caesaris. |
4 | Ait illis: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo (Ibid., 21); ostendens illos ita esse imperfectos, qui sibi perfecti viderentur, ut prius Caesari quam Deo solverent. |
5 | Quibus enim prior esset cura mundi, ab iis prius solvendum foret, quod erat mundi. |
6 | Unde et ait; Reddite, id est, vos reddite, quae sunt Caesaris (Dan. II, 17), apud quos figura et imago invenitur Caesaris. |