1 | Et ideo tu, christiane, istum non imiteris; quia tibi scriptum est, non ut didrachmi dimidium, si tamen vis perfectus esse, Deo offeras: sed ut omnia tua vendas, et des pauperibus (Matth. XIX, 21). |
2 | Nec ut portionem servitutis mundo reserves: sed ut totum te abneges, et Domini crucem tollas, et sequaris eum. |