Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 14.
1 | Hunc staterem nescierunt Iudaei, quem proditori dederunt. |
2 | Lex autem dimidium didrachmi pro redemptione animae exigit, quam drachmam Deo deputat; quia totum didrachmum vindicare non poterat. |
3 | Vix enim in Iudaeo vel portio devotionis poterat investigari. |
4 | Qui autem verus est liber, verus Hebraeus, totus est Dei; totum quod habet, libertatis est. |
5 | Nihil habet illius, qui libertatem recusat dicens: Dilexi dominum meum, et uxorem et infantes: non abibo liber (Exod. XXI, 5). |
6 | Quod non solum ad dominum, sed etiam ad eius refertur infirmitatem, qui se subiecerit mundo, quod diligat mundum, vel mentem suam, id est, νοῦν, huius auctorem voluntatis. |
7 | Nec solum ad uxorem, sed etiam ad delectationem refertur, quae domesticam, non illam aeternam curam suscipit. |
8 | Huic ergo ad limen et ostium suum dominus suus aurem pertundit; ut meminerit sermonis sui, quo servitutem elegit. |